Sodalitas Latina Veronensis

sodalitaslatinaveronensis@gmail.com

Die Iovis XXIII Martii Maria Berica praeleget Iter Subterraneum

Fabula Romanensis non omnibus nota, saeculo XVIII conscripta, cuius index “Nicolai Klimii Iter Subterraneum”, iure numeratur et intra fabulas scientiae commenticiae quae dicuntur (Science Fiction) et intra fabulas utopicas, post Thomam Morum conscriptas. Profestrix nostra Maria Berica Garzia nobis nonnulas pagellas praeleget huiusce operis, quod vobis bene acceptum fore speramus.

Nicolai Klimii Iter Subterraneum

Dies Latinitatis VII die 26/2/2017 , h. 9:30, Stradone Provolo 16, Verona.

Amici, die 26 Februarii celebrabitur Veronae Dies Latinitatis VII. Ut solemus legemus, loquemur, ludemus Latine cum amicis novis et veteribus. Sultis interesse, quaerimus vos scribere e-pistulam huic inscriptioni:

sodalitaslatinaveronensis@gmail.com

Omnes sodales dispertientur in quattuor greges, a primo (tironum) ad quartum (peritissimorum). Hic infra invenientur loci legendi.

Grex primus: exercitia ad vivum sermonem Latinum adhibendum

Grex alter: Pinoculus (Collodi, int. Maffaccini), Gaius Marius (Lhomond), Sermo de fabula dynamica.

Grex tertius: Laus Disputationis (Aretinus), Lucius et Latrones (Pettersson), Sermo de fabula dynamica.

Grex quartus: De Vita Beata (Augustinus), Orationes Catilinae (Sallustius), (…).

Constitutum nobis est in diem 26/2/2017 , hora 9:30, Stradone Provolo 16, Verona.

Adeste quam creberrimi!

Alexander & Riki

Die Iovis 12/01 Antonella et Riki praelegent Senecam 

​Maesti amici ac flentes, sultis animum recreare ac tristitiam longe depellere, die Iovis Riki et Antonella praelegent Consolationem Senecae, qua omnes statim intendetis animum vestrum! Ut nobis est mos, hora 17 in aedibus Bibliothecae Civicae Veronensium.

 

Consolatio ad Marciam

Die Iovis 15/12 Liber Hypercalypseos praelegetur

Dilecti sodales, amicae amici, die Iovis proximo 15/12 socius noster Franciscis Zevio, adulescens doctissimus et dicendi peritus, nobis praeleget pagellam vere sui generis, quae heic infra inveniri potest, idque adeste quam creberrimi! 

Pagella Dydimi Hypercalypseos

Die Iovis 17/11 Iosephus praeleget Novam Aetatem

Amicae et amici, Proxima sessiuncula praeleget Iosephus noster pagellam e documento Concilii Vaticani Alteri c.t. Nova Aetate. Congrediemur, ut mos, hora quinta in aedibus Bibliothecae Civicae Veronensium. Pagella hic infra invenietis:

Nostra Aetate

Die Iovis 13/10 Ovidius praelegetur

Amicus noster et soldalis Enrico Franchini, socio magistro Riki, praeleget nonnullas pagellas Ovidianas, quas hic infra inveniri potest. Sessiuncula celebrabitur hora quinta, in aedibus Bibliothecae Civicae Veronensium. Adeste quam creberrimi!

Ovidius legendus

Incipit annus novus! Die Iovis 22/9

Amici,

feriatis atque bene sole ustis, tempus est nobis redire ad pagellas nostras Latinas. Sessiuncula prima huius anni erit die Iovis 22/9 hora 17 in Bibliotheca Civica Veronensis. Intra triduum edentur heic pagellae legendae. Cuius auctoris? Cuius operae? Legemus excerpta e Thomae Mori Utopia. Quid dubitate adesse quam creberrimi?

Valete!

Thomae More Utopia

Die Domini XXVI huius mensis Dies Latinitatis V celebrabitur

Amici, ut noster est mos, conveniemus Veronam ad linguam Latinam exercendam. A mane usque ad vesperum legemus sermocinabimur cachinnabimus Latine, Veronae in aedibus Scholae Angelorum. Sultis interesse, mittite, amabimus vos, e-pistulam huic inscriptioni: sodalitaslatinaveronensis@gmail.com.

Die Veneris XX huius mensis praelegemus Homerum bilinguem

Josepho Alexandroque ducibus praelegemus locos e fabula Ulixis et Polyphemi; textum bilinguem tradimus heic infra depromendum. Adeste quam plurimi!

Homeri Odyssea XI 215-525

Sessiuncula Vergiliana stata est die XXVII mensis Aprilis

Amici, sessiuncula vergiliana, Riki Alexandroque ducibus, celebrabitur die XXVII huius mensis, hora quinta, in aedibus Bibliothecae Civicae Veronensium. Heic infra inveniuntur pagellae vergilianae quas praelegemus. Adeste quam plurimi!

De virgine Camilla

Post Navigation