Sodalitas Latina Veronensis

sodalitaslatinaveronensis@gmail.com

Archive for the month “September, 2012”

Quid evenit in primis sessiunculis

Amici, primis sessiunculis peractis, velimus omnibus monstrare nonnulla iucundiora…

20120929-123915.jpg

Michaelae crustula nos monentia…

20120929-123957.jpg

Sodales sese exercentes in oratione obliqua adhibenda sociis Asterige et Obelige…

20120929-124100.jpg

Nonnulli iuniores recitantes colloquiolum scaenicum.

Sultis et vobis nobiscum esse, nolite cunctari! Singulis hebdomadibus conveniemus, die Veneris, hora 17:30 in Bibliotheca Civica Veroniensi.

Valete!

Advertisements

Proxima Sessiuncula die Veneris 28/9 hora 1730

Proxima Sessiuncula die Veneris 28/9 hora 1730 apud Bibliothecam Civicam (in conclavi c.n. “sala mensa”). Agetur de frequentissimis modis salutandi, de oratione recta in obliquam vertendam, deque Asterige et Obelige fortissimis Gallis. Adeste quam creberrimi!

Prima Sessiuncula: recitatio et confabulatio de fabula Europae

Amicae, amici,

iterum incipiunt sessiuculae nostrae latinae, sed hoc anno aliquid dulcius vobis praebebimus; nam portae Bibliothecae Civicae Veronensis nobis panduntur, cuius conclavia nos hospitio accipient! Bibliotheca, ut patet, sita est in via Cappello 43, Veronae.
Prima sessiucula erit die Veneris 21 huius mensis hora 17:30, in qua legemus fabulam ovidianam de Iove et Europa. Si vultis interesse, vos amabo, facite nos certiores, ita ut scire possimus quot erimus, ad subsellia comparanda.
Valete quam optime!

Sedem novam invenimus!

843651FFC9D999B9E8215731C3F82E6A

Amici, velim omnes scire nobis esse nova sedes Sodalitatis; nam, iam inde ab hoc mense, nos accipiet Bibliotheca Civica! Praeses Bibliothecae – optimus vir, litterarum amans – nobis fecit copiam conclavis cuiusdam in quo licebit convenire. Mox adumbratio futurorum conventorum!

Post Navigation