Sodalitas Latina Veronensis

sodalitaslatinaveronensis@gmail.com

Archive for the category “Uncategorized”

Die Domini III mensis Septembris dies Latinitatis celebrabitur Veronae in via Provolo numero 16 signata. 

Amici, amicae, ut mos est nobis congrediemur Veronae ad Latinitatem colendam a mane ad vesperum.

Die enim Domini, III Septembris ab hora nona usque ad quintam post meridianam, in aedibus Instituti a Joanne Bosco nominati (Stradone Provolo 16, Verona), sodales dividentur in greges secundum virtutem legendi Latine, et dabunt operam per ludos, per lectiones et varia genera exercitiorum ut Latinitatem suam firmiorem ampliorem tutiorem reddant.

Sultis nobiscum esse, mittite quaeso e-pistulam huc: sodalitaslatinaveronensis@gmail.com

25 eurones erunt solvendi sodalibus ut diei intersint.

Hic infra invenietis locos legendos:

Loci Legendi

Valete!

Advertisements

Die Iovis Kal. Iun. Iosephus praeleget Epistulam Pauli VI Marcello Lefebvre

Amici, die 1/6 Josephus noster Cannavò praeleget Epistulam quam Pontifex Paulus VI misit Marcello Lefebvre anno 1976. Adeste quam plurimi! 

Epistula Pauli VI

Die Iovis 11/5 Gellius praelegetur

Amicae, amici, vobiscum omnibus libenter congrediemur die 11 mensis Mai hora 17 in aedibus Bibliothecae Civicae Veronensium. Illic sodalis noster Henricus, Alexandro socio, praeleget nonnullas pagellas ex Gelli Noctibus Atticis. Heic infra tradimus paginas Gelli nec non interpretationem a Georgio Bernardi-Perini conscriptam. Adeste quam creberrimae et creberrimi! 

Noctes Atticae

Interpretatio

Caveat sodalis! Sessiuncula diei 20/4 alias celebrabitur! 

Sessiuncula quam statuimus ad diem 20/4 celebrabitur die 1/6. Proxima igitur sessiuncula erit die 11/5 ut iam adumbravimus. Gratias omnibus vestrum, in proximum! 

Die Iovis XXIII Martii Maria Berica praeleget Iter Subterraneum

Fabula Romanensis non omnibus nota, saeculo XVIII conscripta, cuius index “Nicolai Klimii Iter Subterraneum”, iure numeratur et intra fabulas scientiae commenticiae quae dicuntur (Science Fiction) et intra fabulas utopicas, post Thomam Morum conscriptas. Profestrix nostra Maria Berica Garzia nobis nonnulas pagellas praeleget huiusce operis, quod vobis bene acceptum fore speramus.

Nicolai Klimii Iter Subterraneum

Dies Latinitatis VII die 26/2/2017 , h. 9:30, Stradone Provolo 16, Verona.

Amici, die 26 Februarii celebrabitur Veronae Dies Latinitatis VII. Ut solemus legemus, loquemur, ludemus Latine cum amicis novis et veteribus. Sultis interesse, quaerimus vos scribere e-pistulam huic inscriptioni:

sodalitaslatinaveronensis@gmail.com

Omnes sodales dispertientur in quattuor greges, a primo (tironum) ad quartum (peritissimorum). Hic infra invenientur loci legendi.

Grex primus: exercitia ad vivum sermonem Latinum adhibendum

Grex alter: Pinoculus (Collodi, int. Maffaccini), Gaius Marius (Lhomond), Sermo de fabula dynamica.

Grex tertius: Laus Disputationis (Aretinus), Lucius et Latrones (Pettersson), Sermo de fabula dynamica.

Grex quartus: De Vita Beata (Augustinus), Orationes Catilinae (Sallustius), (…).

Constitutum nobis est in diem 26/2/2017 , hora 9:30, Stradone Provolo 16, Verona.

Adeste quam creberrimi!

Alexander & Riki

Die Iovis 12/01 Antonella et Riki praelegent Senecam 

​Maesti amici ac flentes, sultis animum recreare ac tristitiam longe depellere, die Iovis Riki et Antonella praelegent Consolationem Senecae, qua omnes statim intendetis animum vestrum! Ut nobis est mos, hora 17 in aedibus Bibliothecae Civicae Veronensium.

 

Consolatio ad Marciam

Die Iovis 15/12 Liber Hypercalypseos praelegetur

Dilecti sodales, amicae amici, die Iovis proximo 15/12 socius noster Franciscis Zevio, adulescens doctissimus et dicendi peritus, nobis praeleget pagellam vere sui generis, quae heic infra inveniri potest, idque adeste quam creberrimi! 

Pagella Dydimi Hypercalypseos

Die Iovis 17/11 Iosephus praeleget Novam Aetatem

Amicae et amici, Proxima sessiuncula praeleget Iosephus noster pagellam e documento Concilii Vaticani Alteri c.t. Nova Aetate. Congrediemur, ut mos, hora quinta in aedibus Bibliothecae Civicae Veronensium. Pagella hic infra invenietis:

Nostra Aetate

Die Iovis 13/10 Ovidius praelegetur

Amicus noster et soldalis Enrico Franchini, socio magistro Riki, praeleget nonnullas pagellas Ovidianas, quas hic infra inveniri potest. Sessiuncula celebrabitur hora quinta, in aedibus Bibliothecae Civicae Veronensium. Adeste quam creberrimi!

Ovidius legendus

Post Navigation