Sodalitas Latina Veronensis

sodalitaslatinaveronensis@gmail.com

Archive for the month “October, 2012”

Caveat sodalis! Die Veneris 2/11 non conveniemus!

Amici, ut satis liquido patet, die Veneris 2/11 non conveniemus, hic illic disiecti manes nostros visitaturi. Proxima sessiuncula erit die 9/11. Valete!

Advertisements

Proxima sessiuncula cras, die Veneris 19/10, hora 1730.

Amici: cras, die Veneris 19/10 hora 1730, sessiunculam nostram celebrabimus, ut mos, in Civica Bibliotheca urbis Veronae. Valete!

Proxima sessiuncula die Veneris 12/10 hora 1730

Amici, cras, die Veneris 12/10, hora 1730 sessiuncula Sodalitatis nostrae Latinae habebitur in aedibus Bibliothecae Civicae. Agetur de vocibus salutandi et invitandi et de copia verborum. Valete!

Proxima sessiuncula die Veneris 5/10 hora 1730

Amici, cras, ut mos, habebitur sessiuncula nostrae Sodalitatis. Ubi? In Bibliotheca Civica Veronensi! Quando? Hora quinta cum dimidia (vesperis)! Quid agetur? Exercitia, cachinni, colloquia, et, dis adiuvantibus, potio theana. Valete!

Post Navigation