Sodalitas Latina Veronensis

sodalitaslatinaveronensis@gmail.com

Archive for the month “August, 2017”

Die Domini III mensis Septembris dies Latinitatis celebrabitur Veronae in via Provolo numero 16 signata. 

Amici, amicae, ut mos est nobis congrediemur Veronae ad Latinitatem colendam a mane ad vesperum.

Die enim Domini, III Septembris ab hora nona usque ad quintam post meridianam, in aedibus Instituti a Joanne Bosco nominati (Stradone Provolo 16, Verona), sodales dividentur in greges secundum virtutem legendi Latine, et dabunt operam per ludos, per lectiones et varia genera exercitiorum ut Latinitatem suam firmiorem ampliorem tutiorem reddant.

Sultis nobiscum esse, mittite quaeso e-pistulam huc: sodalitaslatinaveronensis@gmail.com

25 eurones erunt solvendi sodalibus ut diei intersint.

Hic infra invenietis locos legendos:

Loci Legendi

Valete!

Advertisements

Post Navigation