Sodalitas Latina Veronensis

sodalitaslatinaveronensis@gmail.com

Archive for the month “May, 2012”

Cras ultima sessiuncula; proxima erit mense Septembri!

Amici, cras fiet ultima sessiuncula nostrae Sodalitatis ante ferias aestivas. Qui vestrum velit adesse et tantum ut bonam aestatem agere nos iubeat, iucundissimus hospes erit.

Proxima sessiuncula: die Iovis 24/05

Sessiunculam heri egimus non creberrimam sed iucundissimam; sex tantum sodales aderant, sed valuimus legere carmina catulliana III et LXXXVI, sermocinari et cachinnare affatim. Prossima sessiuncula erit palaistra litteraria, ad exercendam vivam latinitatem colloquiis, relationibus compendiariis et aliis. Valete!

O miselle passer! – recitatio et confabulatio catulliana

Amici, proximo die Iovis erit sessiuncula perculiaris sodalitatis nostrae quia legentur nonnulla carmina Catulli (spero me die Lunae scribere posse quae carmina legam) et enodabuntur verbatim (latine) ita ut omnibus facilia sint intellectu. Si vultis nos certiores facere de adventu vestro licebit e-pistulam scribere, sive nos visitare apud Facebook (sat erit quaerere “Sodalitas Latina Veronensis” in instrumento inquisitorio). Locus erit, ut mos, via Provolo 16 (apud Salesianos Veronae) et hora semper 18:00. In posterum, valete!

Image

Post Navigation