Sodalitas Latina Veronensis

sodalitaslatinaveronensis@gmail.com

Archive for the month “February, 2018”

Die 18/2 celebrabitur Dies Latinitatis VIII Veronae

verona-1

Dilecti sodales, amicae optatissimae, amici optimi: die Domini 18 mensis Februarii conveniemus in aedibus scholae “Angelorum”, haud procul a statione ferriviaria urbis Veronae, ut unum integrum diem una degamus ad Latinitatem colendam. Pretium totius diei erit 25 eurones. Iuniores discipuli qui adhuc scholam frequentant 15 eurones solvere poterunt. Hic erit ordo rerum agendarum:

hora 9 conveniemus in aedibus, nomen dabimums et pecuniam solvemus. Participes in duos greges dividentur: grex mediocris et grex peritiorum,

ab hora 9-30 usque ad 11: prima sessiuncula.

ab hora 11 usque ad 1230: secunda sessiuncula.

ab hora 13 usque ad 14 prandium sumemus in propinqua popina.

ab hora 1430 usque ad 16: tertia sessiuncula.

ab hora 16 usque ad horam 17, iterum in unum gregem redacti, loquemur de rationibus docendi – hoc anno Alexander moderabitur gregem de doctrinis methodisque Americanis quae CI et TPRS vocantur.

Propter novam naturam sessiuncularum huius anni, vehementer suademus sodalibus ut in antecessum legant locos de quibus agetur. Exercitia enim proponentur ad vivam linguam Latinam exercendam, quae materiam suam sument ex locis propositis, ideo alicuius momenti erit sodales locos iam legisse.

Si volueritis diei Latinitatis interesse, facite quaeso nos certiores: sodalitaslatinaveronensis@gmail.com

 

Grex peritiorum:

Salutati

Quintilianus

Ovidius

 

Grex mediocris:

Gothofredus Monmouthensis

Florentinus de Worchester

Pericula Heraclis (locus dabitur in ipsa sessiuncula)

Advertisements

Post Navigation