Sodalitas Latina Veronensis

sodalitaslatinaveronensis@gmail.com

Archive for the month “Januarius, 2012”

Ob hodiernum terrae motum, cras non fiet conventus.

Amici, nuper accepi Demarchum urbis Veronae iussisse cras scholas omnes claudi, ut aedificia recenseri possint ne quid detrimenti iis allatum esse hodierno terrae motu. Quam ob rem, o boni, cras sessiuncula nostra tacebit. Proximus conventus erit proximo die Iovis!

Proximus conventus: die Iovis 26/01 h. 18:00 apud Salesianos

Adeste quam creberrimi!

Proximus conventus: die Iovis 19/01 h. 18:00 apud Salesianos

Amici, priore sessiuncula legimus aliquot versus fabulae Apolloni, quae inveniri potest in pagina nostra blogistica. Idem faciemus proximo die Iovis (19/01) hora 18:00 apud Salesianos. Si quis crustula secum attulerit, certe gratissimus erit!

Proximus conventus: Die Iovis 12/01 h. 18:00 apud Salesianos

Amici, anno ineunte, iterum conveniemus proximo die Iovis. Adeste quam creberrimi ad theam bibendam!

Post Navigation