Sodalitas Latina Veronensis

sodalitaslatinaveronensis@gmail.com

Ordo rerum agendarum in annos 2017-2018

ORDO RERUM AGENDARUM

in annos 2017-2018

Amici, incipit novus annus Sodalitatis Latinae Veronensis: nam hoc quoque anno semel in mense ad sermonem litterasque Latinas excolendas congrediemur. Novos et veteres sodales hortamur ut intersint nostris coetibus, qui statis intervallis cogentur, ut locos ex optimorum operibus scriptorum excerptos praelegamus, quemadmodum inferius explicatum est:

2/11 Interpretationes Latinae fabularum puerilium: Harrius Potter, Maria Poppina, Winnie Ille Pu. Praeleget Alexander.

15/12 Titi Livi locos praeleget Henricus.

25/1 Versuus ex Ovidii Metamorphoseon praelegent Riki et Antonella.

15/3 Lucretii De Rerum Natura librum attinget Maria Berica.

19/4 De interpretationibus Latinis dialogorum Galilei adloquetur Josephus.

17/5 non iam status ordo rerum agendarum

7/6 non iam status ordo rerum agendarum

Congrediemur post meridiem hora V usque ad VI cum semihora (17:00-18:30) in aedibus Bibliothecae Civicae. Nonnullis diebus ante singulas sessiunculas loci Latini edentur per paginam nostram  interretialem sodalitaslatinaveronensis.wordpress.com; sultis quid nobis quaerere, mittite quaeso epistulam electronicam huic inscriptioni: sodalitaslatinaveronensis@gmail.com.

Advertisements
%d bloggers like this: