Sodalitas Latina Veronensis

sodalitaslatinaveronensis@gmail.com

Archive for the month “February, 2015”

Claudius Piga et Joannes Carolus Rossi de Bracciolini

Duo clarissimi viri c.n. in titulo exprimuntur sermocinantur de opere Poggi Bracciolini ab iis italice conversum. Dies Latinitatis II Veronae

image

Dies Latinitatis II Veronae 22/2

Quos delectant longae, immo immodicae confabulationes Latinae, certe poterunt apud nos aliquid sibi aptum invenire.

Die 22/2 Februrarii totum diem licebit apud Sodales Latinos versari, ad augendam notitiam linguae Latinae usu atque exercitatione. Quattuor erunt sessinculae: binae ante meridiem, binae post meridiem.

Erunt apud nos duo clarissimi atque doctissimi viri, quibus sunt nomina Joannes Carolus Rossi et Claudius Piga; praelegent nobis locos atque sermocinabuntur nobiscum.

Nonnullos ante dies heic dabuntur pagellae legendae.

Si quis vestrum nobiscum esse velit, statim nobis e-pistulam scribat! Adeste quam frequentissimi!

sodalitaslatinaveronensis@gmail.com

Proxima sessiuncula die Mercurii 18/02: De Rerum Natura

Amici, ut nobis mos est conveniemus in aedibus Bibliothecae Civicae Veronensium ad nonnullas pagella Latinas legendas.

Profestrix Maria Berica Garzia praeleget nonnullos versus ex poemate Lucretii depromptos, qui heic infra inveniri possunt:

Pagella prima

Pagella altera

Post Navigation