Sodalitas Latina Veronensis

sodalitaslatinaveronensis@gmail.com

Archive for the month “November, 2015”

Die XI Decembris legemus Ovidium!

Amici, die XI mensis Decembris Iosephus noster Cannavò – qui maxime studet rebus subterraneis Tartareisque regnis – praeleget nobis fabulam Orphei et Euridices. Nisi furias inferas lacessere vultis, adeste quam creberrimi!

Fabulam Ovidianam hic invenies

Advertisements

Post Tullium, Erasmus. Die XIII Novembris

Amici, die XIII Novembris legemus nonnullas epistulas Erasmianas; Roterodamus noster, tulliana eloquentia praeditus, de conventu cum Canossa et de typis Aldinis perbelle loquitur. Alexander noster, quantum poterit, conabitur illas paginas praelegere in aedibus Bibliothecae Civicae Veronensium ab hora XVII usque ad XVIII cum semihora.

Adeste quam frequentissimi!

Erasmi epistulae

Post Navigation