Sodalitas Latina Veronensis

sodalitaslatinaveronensis@gmail.com

Archive for the month “June, 2015”

Dies Latinitatis III – accedunt pagellae

bardolinoDie Dominico XXVIII Tertius Dies Latinitatis apud lacum Benacum habebitur.
In amoenissimo colle, qui et oppido Garda quod vocatur et lacui ipsi imminet, congrediemur.
Inde non solum miro prospectu frui poterimus sed etiam iocunde in magni horti arborum umbra operam dare ad exercendam latinitatem nostram.
Duae erunt sessiunculae matutinae ab hora IX usque ad meridiem, duae postmeridianae ab hora XIV usque ad horam XVII. Cuique intererit inter tres gregum ordines, id est tyrones (principianti), mediocres (intermedi) et periti (avanzati) locum eligere licebit.

Sultis nobis interesse, mittite nobis e-pistulam huic inscriptioni cursuali:

sodalitaslatinaveronensis@gmail.com

Adeste quam creberrimi, valete!

P.S.

hic inveniri possunt pagellae quas sumus lecturi, vos moneo inspiciatis quam saepissime ut pagellas vestro gregi destinatas inveniatis.

Advertisements

Post Navigation