Caveat sodalis! Sessiuncula diei 20/4 alias celebrabitur!
Sessiuncula quam statuimus ad diem 20/4 celebrabitur die 1/6. Proxima igitur sessiuncula erit die 11/5 ut iam adumbravimus. Gratias omnibus vestrum, in proximum!
Sessiuncula quam statuimus ad diem 20/4 celebrabitur die 1/6. Proxima igitur sessiuncula erit die 11/5 ut iam adumbravimus. Gratias omnibus vestrum, in proximum!
Fabula Romanensis non omnibus nota, saeculo XVIII conscripta, cuius index “Nicolai Klimii Iter Subterraneum”, iure numeratur et intra fabulas scientiae commenticiae quae dicuntur (Science Fiction) et intra fabulas utopicas, post Thomam Morum conscriptas. Profestrix nostra Maria Berica Garzia nobis nonnulas pagellas praeleget huiusce operis, quod vobis bene acceptum fore speramus.
Amici, die 26 Februarii celebrabitur Veronae Dies Latinitatis VII. Ut solemus legemus, loquemur, ludemus Latine cum amicis novis et veteribus. Sultis interesse, quaerimus vos scribere e-pistulam huic inscriptioni:
sodalitaslatinaveronensis@gmail.com
Omnes sodales dispertientur in quattuor greges, a primo (tironum) ad quartum (peritissimorum). Hic infra invenientur loci legendi.
Grex primus: exercitia ad vivum sermonem Latinum adhibendum
Grex alter: Pinoculus (Collodi, int. Maffaccini), Gaius Marius (Lhomond), Sermo de fabula dynamica.
Grex tertius: Laus Disputationis (Aretinus), Lucius et Latrones (Pettersson), Sermo de fabula dynamica.
Grex quartus: De Vita Beata (Augustinus), Orationes Catilinae (Sallustius), (…).
Constitutum nobis est in diem 26/2/2017 , hora 9:30, Stradone Provolo 16, Verona.
Adeste quam creberrimi!
Alexander & Riki
Maesti amici ac flentes, sultis animum recreare ac tristitiam longe depellere, die Iovis Riki et Antonella praelegent Consolationem Senecae, qua omnes statim intendetis animum vestrum! Ut nobis est mos, hora 17 in aedibus Bibliothecae Civicae Veronensium.
Dilecti sodales, amicae amici, die Iovis proximo 15/12 socius noster Franciscis Zevio, adulescens doctissimus et dicendi peritus, nobis praeleget pagellam vere sui generis, quae heic infra inveniri potest, idque adeste quam creberrimi!
Amicae et amici, Proxima sessiuncula praeleget Iosephus noster pagellam e documento Concilii Vaticani Alteri c.t. Nova Aetate. Congrediemur, ut mos, hora quinta in aedibus Bibliothecae Civicae Veronensium. Pagella hic infra invenietis:
Amicus noster et soldalis Enrico Franchini, socio magistro Riki, praeleget nonnullas pagellas Ovidianas, quas hic infra inveniri potest. Sessiuncula celebrabitur hora quinta, in aedibus Bibliothecae Civicae Veronensium. Adeste quam creberrimi!
Amici,
feriatis atque bene sole ustis, tempus est nobis redire ad pagellas nostras Latinas. Sessiuncula prima huius anni erit die Iovis 22/9 hora 17 in Bibliotheca Civica Veronensis. Intra triduum edentur heic pagellae legendae. Cuius auctoris? Cuius operae? Legemus excerpta e Thomae Mori Utopia. Quid dubitate adesse quam creberrimi?
Valete!
Amici, ut noster est mos, conveniemus Veronam ad linguam Latinam exercendam. A mane usque ad vesperum legemus sermocinabimur cachinnabimus Latine, Veronae in aedibus Scholae Angelorum. Sultis interesse, mittite, amabimus vos, e-pistulam huic inscriptioni: sodalitaslatinaveronensis@gmail.com.
Josepho Alexandroque ducibus praelegemus locos e fabula Ulixis et Polyphemi; textum bilinguem tradimus heic infra depromendum. Adeste quam plurimi!