Sodalitas Latina Veronensis

sodalitaslatinaveronensis@gmail.com

Proximus conventus die Iovis 15/12 hora 18:00

Salvete amici, proximus conventus erit die Iovis 15/12 hora 18:00 apud Salesianos (via Provolo 16, Veronae). Pergemus legere fabulam Apolloni regis Tyri, quae hic infra inveniri potest. Valete!

Historia Apolloni Regis Tyri (anon. saec. III p.C.n), pars prima.

In civitate Antiochia rex fuit quidam nomine Antiochus, a quo ipsa civitas nomen accepit Antiochia. Is habuit unam filiam, virginem speciosissimam, in qua nihil rerum natura exerraverat, nisi quod mortalem statuerat. Quae dum ad nubilem pervenisset aetatem et species et formositas cresceret, multi eam in matrimonium petebant et cum magna dotis pollicitatione currebant. Et cum pater deliberaret, cui potissimum filiam suam in matrimonium daret, cogente iniqua cupididate incidit in amorem filiae suae et coepit eam aliter diligere quam patrem oportebat. Quo amore et culpa furens, noluit ullum virum filiam suam habuisse et, ad expellendos nuptiarum petitores, quaestiones proponebat dicens: «Quicumque vestrum quaestionis meae propositae solutionem invenerit, accipiet filiam meam in matrimonium, qui autem non invenerit, decollabitur.» Et si quis forte prudentia litterarum quaestionis solutionem invenisset, quasi nihil dixisset, decollabatur et caput eius super portae fastigium suspendebatur. Atqui plurimi undique reges, undique patriae principes propter incredibilem puellae speciem contempta morte properabant. Et cum has crudelitates rex Antiochus exerceret, quidam adulescens locuples valde, genere Tyrius, nomine Apollonius, navigans attingit Antiochiam, ingressusque ad regem ita eum salutavit: «Ave, domine rex Antioche!» Et ait: «Quod pater pius es, ad vota tua festinus perveni; regio genere ortus peto filiam tuam in matrimonium.» Rex ut audivit quod audire nolebat, irato vultu respiciens iuvenem sic ait ad eum: «Iuvenis, nosti nuptiarum condicionem?» At ille ait: «Novi et ad portae fastigium vidi.». Rex ait: «Audi ergo quaestionem: furens sum, nec lecto do caput, nec cibis manus, cum velim mecum dormire, meaque carne vesci, quis sum?» Iuvenis accepta quaestione paululum discessit a rege; quam cum sapienter scrutaretur, favente deo invenit quaestionis solutionem; scelus regis intellexit, et sic ingressus ad regem, ait: «Domine rex, proposuisti mihi quaestionem; audi ergo solutionem. Tu es! Quod dixisti ‹furens›, non es mentitus: te respice. Et quod dixisti ‹meam carnem vesci›, nec et hoc mentitus es: filiam tuam intuere!» Rex ut vidit iuvenem quaestionis solutionem invenisse, sic ait ad eum: «Erras, iuvenis, nihil verum dicis. Decollari quidem mereberis, sed habes triginta dierum spatium: recogita tecum. Et dum reversus fueris et quaestionis meae propositae solutionem inveneris, accipies filiam meam in matrimonium.» Iuvenis conturbatum habebat animum, paratamque habens navem ascendit, tendit ad patriam suam Tyrum.

Et post discessum adulescentis Antiochus rex vocat ad se dispensatorem suum fidelissimum nomine Taliarchum et dicit ei: «Taliarche, secretorum meorum fidelissime minister, scias quia Tyrius Apollonius invenit quaestionis meae solutionem. Ascende ergo navem confestim ad persequendum iuvenem, et dum veneris Tyrum in patriam eius, inquires inimicum eius, qui eum aut ferro aut veneno interimat. Postquam reversus fueris, libertatem accipies.»

Taliarchus vero hoc audito adsumens pecuniam simulque venenum, navem ascendens petiit patriam Apollonii. Pervenit innocens tamen Apollonius prior ad patriam suam et introivit domum et aperto scrinio codicum suorum inquisivit quaestiones omnium philosophorum omniumque Chaldaeorum. Et dum aliud non invenisset nisi quod cogitaverat, ad semet ipsum locutus est dicens: «Quid agis, Apolloni? Quaestionem regis solvisti, filiam eius non accepisti, sed ideo dilatus es, ut neceris.»

Atque ita onerari praecepit naves frumento. Ipse quoque Apollonius cum paucis comitantibus fidelissimis servis navem occulte ascendit, deferens secum multum pondus auri atque argenti et vestem copiosissimam, et hora noctis silentissima tertia tradidit se alto pelago.

Alia vero die in civitate sua quaeritur a civibus suis ad salutandum et non inventus est. Fit tremor, sonat planctus ingens per totam civitatem. Tantus namque amor civium suorum erga eum erat, ut per longum tempus tonsores privarentur a publico, spectacula tollerentur, balnea clauderentur.

Et cum haec Tyri aguntur, supervenit ille Taliarchus, qui a rege Antiocho missus fuerat ad necandum iuvenem. Qui ut vidit omnia clausa, ait cuidam puero: «Indica mihi, si valeas, quae est haec causa, quod civitas ista in luctu moratur?» Cui puer ait: «O hominem inprobum! Scit et interrogat! Quis est enim, qui nesciat ideo hanc civitatem in luctu esse, quia princeps huius patriae nomine Apollonius reversus ab Antiochia subito nusquam conparuit?» Tunc Taliarchus dispensator regis hoc audito gaudio plenus rediit ad navem et tertia navigationis die attigit Antiochiam. Ingressusque ad regem ait: «Domine rex, laetare et gaude, quia iuvenis ille Tyrius Apollonius timens regni tui vires subito nusquam conparuit.» Rex ait: «Fugere quidem potest, sed effugere non potest.» Continuo huiusmodi edictum proposuit: «Quicumque mihi Tyrium Apollonium, contemptorem regni mei, vivum exhibuerit, accipiet auri talenta centum, qui vero caput eius attulerit, accipiet ducenta.» Hoc edicto proposito non tantum eius inimici, sed etiam amici eius cupiditate ducebantur et ad indagandum properabant. Quaeritur Apollonius per terras, per montes, per silvas, per universas indagines, et non inveniebatur. Tunc iussit rex classes navium praeparari ad persequendum iuvenem. Sed moras facientibus his, qui classes navium praeparabant, devenit Apollonius civitatem Tharsiam. Et deambulans iuxta litus visus est a quodam nomine Hellenico, cive suo, qui supervenerat ipsa hora. Et accedens ad eum Hellenicus ait: «Ave, rex Apolloni!» At ille salutatus fecit, quod potentes facere consueverunt: sprevit hominem plebeium. Tunc senex indignatus iterato salutavit eum et ait: «Ave, inquam, Apolloni, resaluta et noli despicere paupertatem nostram honestis moribus decoratam. Si enim scis, cavendum tibi est, si autem nescis, admonendus es. Audi, forsitan quod nescis, quia proscriptus es.» Cui Apollonius ait: «Et quis patriae meae principem potuit proscribere?» Hellenicus ait: «Rex Antiochus.» Apollonius ait: «Qua ex causa?» Hellenicus ait: «Quia quod pater est, tu esse voluisti.» Apollonius ait: «Et quanti me proscripsit?» Hellenicus respondit: «Ut quicumque te vivum exhibuerit, centum auri talenta accipiat; qui vero caput tuum absciderit, accipiet ducenta. Ideoque moneo te: fugae praesidium manda.» Haec cum dixisset Hellenicus, discessit. Tunc iussit Apollonius revocari ad se senem et ait ad eum: «Rem fecisti optimam, ut me instrueres.» Et iussit ei proferri centum talenta auri et ait: «Accipe, gratissimi exempli pauperrime, quia mereris; et puta te mihi caput a cervicibus amputasse et gaudium regi pertulisse. Et ecce habes pretium centum talenta auri, et puras manus a sanguine innocentis.» Cui Hellenicus ait: «Absit, domine, ut huius rei causa praemium accipiam. Apud bonos enim homines amicitia praemio non conparatur.» Et vale dicens discessit. Post haec Apollonius dum deambularet in eodem loco supra litore, occurrit ei alius homo nomine Stranguillio. Cui ait Apollonius: «Ave, mi carissime Stranguillio.» Et ille dixit: «Ave, domine Apolloni. Quid itaque in his locis turbata mente versaris?» Apollonius ait: «Proscriptum vides.» Et Stranguillio ait: «Et quis te proscripsit?» Apollonius ait: «Rex Antiochus.» Stranguillio ait: «Qua ex causa?» Apollonius ait: «Quia filiam eius, sed ut verius dicam, coniugem in matrimonium petivi. Sed, si fieri potest, in civitate vestra volo latere.» Stranguillio ait: «Domine Apolloni, civitas nostra pauper est et nobilitatem tuam ferre non potest: praeterea duram famem saevamque sterilitatem patimur annonae, nec est ulla spes salutis civibus nostris, sed crudelissima mors potius ante oculos nostros versatur.»

Apollonius autem ad Stranguillionem ait: «Age ergo deo gratias, quod me profugum finibus vestris applicuit. Dabo itaque civitati vestrae centum milia frumenti modiorum, si fugam meam celaveritis.» Stranguillio ut audivit, prostravit se pedibus Apollonii dicens: «Domine rex Apolloni, si civitati esurienti subveneris, non solum fugam tuam celabunt, sed etiam, si necesse fuerit, pro salute tua dimicabunt.» Cumque haec dixisset, perrexerunt in civitatem, et ascendens Apollonius tribunal in foro cunctis civibus et maioribus eiusdem civitatis dixit: «Cives Tharsis, quos annonae penuria turbat et opprimit, ego Tyrius Apollonius relevabo. Credo enim vos huius beneficii memores fugam meam celaturos. Scitote enim me legibus Antiochi regis esse fugatum; sed vestra felicitate faciente hucusque ad vos sum delatus. Dabo itaque vobis centum milia modiorum frumenti eo pretio, quo sum in patria mea eos mercatus, id est octo aereis singulos modios.»

Cives vero Tharsis, qui singulos modios singulos aureos mercabantur, exhilarati facti adclamationibus gratias agebant certatim accipientes frumentum. Apollonius autem, ne deposita regia dignitate mercatoris videretur adsumere nomen magis quam donatoris, pretium, quod acceperat, utilitati eiusdem civitatis redonavit. Cives vero his tantis beneficiis cumulati optant ei statuam statuere ex aere et eam conlocaverunt in foro, in biga stantem, in dextra manu fruges tenentem, sinistro pede modium calcantem et in base haec scripserunt: TARSIA CIVITAS APOLLONIO TYRIO DONVM DEDIT EO QVOD STERILITATEM SVAM ET FAMEM SEDAVIT. Et interpositis mensibus sive diebus paucis hortante Stranguillione et Dionysiade, coniuge eius, et premente fortuna ad Pentapolitanas Cyrenaeorum terras adfirmabatur navigare, ut ibi latere posset. Deducitur itaque Apollonius cum ingenti honore ad navem et valedicens hominibus ascendit ratem. Qui dum navigaret, intra duas horas diei mutata est pelagi fides.

Single Post Navigation

Leave a Reply

Fill in your details below or click an icon to log in:

WordPress.com Logo

You are commenting using your WordPress.com account. Log Out /  Change )

Facebook photo

You are commenting using your Facebook account. Log Out /  Change )

Connecting to %s

%d bloggers like this: