Sodalitas Latina Veronensis

sodalitaslatinaveronensis@gmail.com

Conventus alter, die Iovis 17/11/2011

Salvete amici, ut iam diximus, alter conventus erit die Iove 17/11/2011, hora 18:00 apud Scholam Salesianam (via Provolo 16, Veronae). Legemus fabulam Poggi Bracciolini de uxore et marito quibusdam et Auli Gelli de strenuo milite romano. Fabulas infra invenietis. Valete omnes!

Poggi Bracciolini Facetiae – De Viro Qui Suae Uxori Mortuum Se Ostendit

In Montevarchio oppido nobis propinquo, hortulanus mihi notus cum semel, uxore juvene, quae pannos lavandos ierat, absente, ex horto domum revertisset, cupiens quid mulier, se mortuo, dictura, et quemadmodum se habitura esset audire, se in aula ad terram mortuo similis resupinus prostravit. Uxor, cum domum onerata linteis venisset, invento mortuo, prout credebat, marito, dubitans haerebat animo, statimne viri mortem lamentaretur, an prius (jejuna enim meridiem usque permanserat) comederet. Fame urgente, cibum capere decrevit, et frusto succidiae* super prunas imposito perpropere comedit, nihil prae festinatione potans. Cum sitiret nimium propter carnes salitas, sumpto urceolo, scalas coepit descendere, ut vinum ex cellario hauriret. Superveniente ex improviso vicina, ignis petendi gratia, cum subito scalas ascendisset, statim mulier, abjecto urceolo, sitibunda, veluti tunc repente vir exhalasset animam, exclamare coepit, et mortem ejus multis verbis plangere. Supervenere ad ululatum ploratumque vicinia omnis, viri ac mulieres, ob mortem tam repentinam. Jacebat enim vir, atque ita spiritum continebat clausis oculis, ut omnino expirasse videretur. Tandem cum visum ei esset satis ludorum dedisse, vociferante muliere, ac saepius dicente: ‘Mi vir, quomodo nunc faciam?’ Ille, apertis oculis: ‘Male,’ inquit, ‘uxor mea, nisi e vestigio potum vadas.’ Ex lacrimis ad risum omnes conversi sunt, audita praesertim fabula et causa sitis.

*Succidia: tergum suis sive massa carnis porcinae sale durata et in quotidianos usus servata.

Valeri Maximi Factorum et Dictorum Memorabilium Libri – Atys, Croesi filius, e vita excessit ut somniis portentum erat.

Cum Croesus, ditissimus Lydiae rex, Apollinis oraculum interrogavisset, alterum e duobus filiis comperit, nomine Atym, ingenii agilitate et corporis dotibus praestantiorem, imperiique successioni destinatum, ferro periturum esse acerbissima morte. Itaque ut vitaretur denuntiata clades numquam cessavit consulere: cum solere iuvenis ad bella mitti, Croesus domi eum retinuit, et cum haberet amplissimum armamentarium, omnis generis telorum copia refertum, id quoque amoveri iussit. Quisquis gladio cinctus palatio praesidebat prohibitus est propius accedere. Necessitas tamen aditum luctui dedit: cum enim ferocissimus aper, incredibili magnitudine, Olympi montis culta vastaret cum agrestium crebra strage et contra inusitatum malum imploratum esset a rege auxilium, filius a patre facilius extorsit ut contra monstrum mitteretur, quod non dentis sed ferri saevitia in metu reponebatur. Sed casus se ostendit pertinacior quam patris sollertia et effecit ut dextra nefariae caedis crimine aspergeretur Adrastus, fidelissimus ex comitibus, cui tutela filii a Croeso ipso mandata erat: dum acri studio urgent suem omnes et tela contra feram coniciunt, Adrastus lanceam in Atym perperam detorsit.

Auli Gelli Noctes Atticae – Historia ex annalibus sumpta de Q. Caedicio tribuno militum.

Imperator Poenus in terra Sicilia bello Carthaginiensi primo obviam Romano exercitu progreditur, colles locosque idoneos prior occupat. Milites Romani, in locum insinuant fraude et pernicie obnoxium. Tribunus ad consulem venit, ostendit periculum de loci importunitate et hostes circumstantes. “Censeo,” inquit “si rem servare vis, faciendum, ut quadringentos aliquos milites ad verrucam illam ire iubeas, eamque ut occupent; hostes profecto ubi id viderint, fortissimus quisque et promptissimus ad eos arcendos pugnandosque mittetur unoque illo negotio operam dabunt, atque illi omnes quadringenti procul dubio obtruncabuntur. Tunc interea occupatis in ea caede hostibus tempus exercitus ex hoc loco educendi habebis. Alia nisi haec salutis via nulla est.” Consul tribuno respondit consilium quidem istud aeque providens sibi videri; “sed istos” inquit “milites quadringentos ad eum locum in hostium cuneos quisnam erit, qui ducat?” “Si alium” inquit tribunus “neminem reperis, me ad hoc periculum utere; ego hanc tibi et reipublicae animam do.” Consul tribuno gratias laudesque agit. Tribunus et quadringenti ad moriendum proficiscuntur. Hostes eorum audaciam demirantur; quorsum ire pergant, in exspectando sunt. Sed ubi apparuit ad eam verrucam occupandam iter intendere, mittit adversum illos imperator Carthaginiensis peditatum equitatumque, quos in exercitu viros habuit strenuissimos. Romani milites circumveniuntur, circumventi repugnant; fit proelium diu anceps. Tandem superat multitudo. Quadringenti omnes cum uno, icti gladiis aut missilibus operti, cadunt. 


Advertisements

Single Post Navigation

Leave a Reply

Fill in your details below or click an icon to log in:

WordPress.com Logo

You are commenting using your WordPress.com account. Log Out / Change )

Twitter picture

You are commenting using your Twitter account. Log Out / Change )

Facebook photo

You are commenting using your Facebook account. Log Out / Change )

Google+ photo

You are commenting using your Google+ account. Log Out / Change )

Connecting to %s

%d bloggers like this: