Sodalitas Latina Veronensis

sodalitaslatinaveronensis@gmail.com

Quid evenit in primo conventu, quando erit alter

Die Iovis 3/11 primus conventus huius sodalitatis factus est. Convenerunt amici decem, ex quibus quattuor discipuli erant scholae c.n. Don Bosco, et reliqui magistri et amici maioris peritiae. Legimus duas fabulas Auli Gelli (de Socratis uxore deque Libris Sibyllinis), enodavimus, interpretati sumus, disseruimus latine; qui non valuit latine loqui, optime valuit latine audire et ridere. Accessit quoque minima fabula scaenica ex narratiuncula prima, in qua Carola fuit optima Xanthippes, Riki fuit cogitabundus Socrates et Georgius pulcherrimus Alcibiades. Valde laetati sumus et hoc iubet me sperare plures pluresque conventuros esse.

Alter conventus erit die Iovis 17/11/2011, hora 18, in Schola Salesiana (via Provolo 16, Veronae). Valete!

Advertisements

Single Post Navigation

Leave a Reply

Fill in your details below or click an icon to log in:

WordPress.com Logo

You are commenting using your WordPress.com account. Log Out / Change )

Twitter picture

You are commenting using your Twitter account. Log Out / Change )

Facebook photo

You are commenting using your Facebook account. Log Out / Change )

Google+ photo

You are commenting using your Google+ account. Log Out / Change )

Connecting to %s

%d bloggers like this: