Sodalitas Latina Veronensis

sodalitaslatinaveronensis@gmail.com

Primus conventus die 3/11 hora 18

Salvete amici, primus conventus nostrae sodalitatis erit die Iovis 3/11, hora 18, apud scholam cui nomen est “Don Bosco” (via Provolo 16, Veronae).

Legemus locos ex Auli Gelli Noctibus Atticis et ex Poggi Bracciolini Facetiis, quos infra invenire potestis. Proh dolor magistro caremus, quam ob rem moderabimur conventum quo melius potuerimus; omnes tirones sumus, nolite metuere!

Si plura scire vultis vel si tantum cupitis nos certiores facere de adventu vestro, e-pistulam mittite nobis huc: sodalitaslatinaveronensis@gmail.com

Auli Gelli Noctes Atticae

1, XVII. Quanta cum animi aequitate toleraverit Socrates uxoris ingenium intractabile; atque inibi quid M. Varro in quadam satura de officio mariti scripserit. 1 Xanthippe, Socratis philosophi uxor, morosa admodum fuisse fertur et iurgiosa irarumque et molestiarum muliebrium per diem perque noctem scatebat. 2 Has eius intemperies in maritum Alcibiades demiratus interrogavit Socraten, quaenam ratio esset, cur mulierem tam acerbam domo non exigeret. 3 “Quoniam,” inquit Socrates “cum illam domi talem perpetior, insuesco et exerceor, ut ceterorum quoque foris petulantiam et iniuriam facilius feram.” 4 Secundum hanc sententiam M. quoque Varro in satura Menippea, quam de officio mariti scripsit: “Vitium” inquit “uxoris aut tollendum aut ferendum est. Qui tollit vitium, uxorem commodiorem praestat; qui fert, sese meliorem facit.” 5 Haec verba Varronis “tollere” et “ferre” lepide quidem composita sunt, sed “tollere” apparet dictum pro “corrigere”. 6 Id etiam apparet eiusmodi vitium uxoris, si corrigi non possit, ferendum esse Varronem censuisse, quod ferri scilicet a viro honeste potest; vitia enim flagitiis leviora sunt.

1, XIX. Historia super libris Sibyllinis ac de Tarquinio Superbo rege. 1 In antiquis annalibus memoria super libris Sibyllinis haec prodita est: 2 Anus hospita atque incognita ad Tarquinium Superbum regem adiit novem libros ferens, quos esse dicebat divina oracula; eos velle venundare. 3 Tarquinius pretium percontatus est. Mulier nimium atque inmensum poposcit; 4 rex, quasi anus aetate desiperet, derisit. 5 Tum illa foculum coram cum igni apponit, tris libros ex novem deurit et, ecquid reliquos sex eodem pretio emere vellet, regem interrogavit. 6 Sed enim Tarquinius id multo risit magis dixitque anum iam procul dubio delirare. 7 Mulier ibidem statim tris alios libros exussit atque id ipsum denuo placide rogat, ut tris reliquos eodem illo pretio emat. 8 Tarquinius ore iam serio atque attentiore animo fit, eam constantiam confidentiamque non insuper habendam intellegit, libros tris reliquos mercatur nihilo minore pretio, quam quod erat petitum pro omnibus. 9 Sed eam mulierem tunc a Tarquinio digressam postea nusquam loci visam constitit. 10 Libri tres in sacrarium conditi “Sibyllini” appellati; 11 ad eos quasi ad oraculum quindecimviri adeunt, cum di immortales publice consulendi sunt.

3, VII. Historia ex annalibus sumpta de Q. Caedicio tribuno militum; verbaque ex originibus M. Catonis apposita, quibus Caedici virtutem cum Spartano Leonida aequiperat. 1 Pulcrum, dii boni, facinus Graecarumque facundiarum magniloquentia condignum M. Cato libris originum de Q. Caedicio tribuno militum scriptum reliquit. 2 Id profecto est ad hanc ferme sententiam: 3 Imperator Poenus in terra Sicilia bello Carthaginiensi primo obviam Romano exercitu progreditur, colles locosque idoneos prior occupat. 4 Milites Romani, uti res nata est, in locum insinuant fraudi et perniciei obnoxium. 5 Tribunus ad consulem venit, ostendit exitium de loci importunitate et hostium circumstantia maturum. 6 “Censeo,” inquit “si rem servare vis, faciundum, ut quadringentos aliquos milites ad verrucam illam” – sic enim Cato locum editum asperumque appellat – “ire iubeas, eamque uti occupent, imperes horterisque; hostes profecto ubi id viderint, fortissimus quisque et promptissimus ad occursandum pugnandumque in eos praevertentur unoque illo negotio sese alligabunt, atque illi omnes quadringenti procul dubio obtruncabuntur. 7 Tunc interea occupatis in ea caede hostibus tempus exercitus ex hoc loco educendi habebis. 8 Alia nisi haec salutis via nulla est.” Consul tribuno respondit consilium quidem istud aeque providens sibi viderier; “sed istos” inquit “milites quadringentos ad eum locum in hostium cuneos quisnam erit, qui ducat?” 9 “Si alium” inquit tribunus “neminem reperis, me licet ad hoc periculum utare; ego hanc tibi et reipublicae animam do.” 10 Consul tribuno gratias laudesque agit. 11 Tribunus et quadringenti ad moriendum proficiscuntur. 12 Hostes eorum audaciam demirantur; quorsum ire pergant, in exspectando sunt. 13 Sed ubi apparuit ad eam verrucam occupandam iter intendere, mittit adversum illos imperator Carthaginiensis peditatum equitatumque, quos in exercitu viros habuit strenuissimos. 14 Romani milites circumveniuntur, circumventi repugnant; fit proelium diu anceps. 15 Tandem superat multitudo. 16 Quadringenti omnes cum uno perfossi gladiis aut missilibus operti cadunt. 17 Consul interim, dum ibi pugnatur, se in locos tutos atque editos subducit. 18 Sed quod illi tribuno, duci militum quadringentorum, divinitus in eo proelio usu venit, non iam nostris, sed ipsius Catonis verbis subiecimus: 19 “Dii inmortales tribuno militum fortunam ex virtute eius dedere. Nam ita evenit: cum saucius multifariam ibi factus esset, tamen volnus capiti nullum evenit, eumque inter mortuos defetigatum volneribus atque, quod sanguen eius defluxerat, cognovere. Eum sustulere, isque convaluit, saepeque postilla operam reipublicae fortem atque strenuam perhibuit illoque facto, quod illos milites subduxit, exercitum ceterum servavit. Sed idem benefactum quo in loco ponas, nimium interest. Leonides Laco, qui simile apud Thermopylas fecit, propter eius virtutes omnis Graecia gloriam atque gratiam praecipuam claritudinis inclitissimae decoravere monumentis: signis, statuis, elogiis, historiis aliisque rebus gratissimum id eius factum habuere; at tribuno militum parva laus pro factis relicta, qui idem fecerat atque rem servaverat.” 20 Hanc Q. Caedici tribuni virtutem M. Cato tali suo testimonio decoravit. 21 Claudius autem Quadrigarius annali tertio non Caedicio nomen fuisse ait, sed Laberio.

4, XVIII. De P. Africano superiore sumpta quaedam ex annalibus memoratu dignissima. 1 Scipio Africanus antiquior quanta virtutum gloria praestiterit et quam fuerit altus animi atque magnificus et qua sui conscientia subnixus, plurimis rebus, quae dixit quaeque fecit, declaratum est. 2 Ex quibus sunt haec duo exempla eius fiduciae atque exsuperantiae ingentis: 3 Cum M. Naevius tribunus plebis accusaret eum ad populum diceretque accepisse a rege Antiocho pecuniam, ut condicionibus gratiosis et mollibus pax cum eo populi Romani nomine fieret et quaedam item alia crimini daret indigna tali viro, tum Scipio pauca praefatus, quae dignitas vitae suae atque gloria postulabat: “memoria,” inquit “Quirites, repeto diem esse hodiernum, quo Hannibalem Poenum imperio vestro inimicissimum magno proelio vici in terra Africa pacemque et victoriam vobis peperi inspectabilem. Non igitur simus adversum deos ingrati et, censeo, relinquamus nebulonem hunc, eamus hinc protinus Iovi optimo maximo gratulatum.” 4 Id cum dixisset, avertit et ire in Capitolium coepit. 5 Tum contio universa, quae ad sententiam de Scipione ferendam convenerat, relicto tribuno Scipionem in Capitolium comitata atque inde ad aedes eius cum laetitia et gratulatione sollemni prosecuta est. 6 Fertur etiam oratio, quae videtur habita eo die a Scipione, et qui dicunt eam non veram, non eunt infitias, quin haec quidem verba fuerint, quae dixi, Scipionis. 7 Item aliud est factum eius praeclarum. Petilii quidam tribuni plebis a M., ut aiunt, Catone, inimico Scipionis, comparati in eum atque inmissi desiderabant in senatu instantissime, ut pecuniae Antiochinae praedaeque in eo bello captae rationem redderet; 8 fuerat enim L. Scipioni Asiatico, fratri suo, imperatori in ea provincia legatus. 9 Ibi Scipio exsurgit et prolato e sinu togae libro rationes in eo scriptas esse dixit omnis pecuniae omnisque praedae; 10 illatum, ut palam recitaretur et ad aerarium deferretur. 11 “Sed enim id iam non faciam” inquit “nec me ipse afficiam contumelia eumque librum statim coram discidit suis manibus et concerpsit aegre passus, 12 quod, cui salus imperii ac reipublicae accepta ferri deberet, rationem pecuniae praedaticiae posceretur.

Poggi Bracciolini Facetiae

100. Facetissimum De Sene Quodam Qui Portavit Asinum Super Se

Dicebatur inter Secretarios Pontificis, eos, qui ad vulgi opinionem viverent, miserrima premi servitute, cum nequaquam possibile esset, cum diversa sentirent, placere omnibus, diversis diversa probantibus. Tum quidam ad eam sententiam fabulam retulit, quam nuper in Alemannia scriptam pictamque vidisset. Senem ait fuisse, qui cum adolescentulo filio, praecedente absque onere asello quem venditurus erat, ad mercatum proficiscebatur. Praetereuntibus viam quidam in agris operas facientes senem culparunt, quod asellum nihil ferentem neque pater, neque filius ascendisset, sed vacuum onere sineret, cum alter senectute, alter aetate tenera vehiculo egeret. Tum senex adolescentem asino imposuit, ipse pedibus iter faciens. Hoc alii conspicientes increparunt stultitiam senis quod, adolescente qui validior esset super asinum posito, ipse aetate confectus pedes asellum sequeretur. Immutato consilio atque adolescente deposito, ipse asinum ascendit. Paulum vero progressus, audivit alios se culpantes, quod parvulum filium, nulla ratione aetatis habita, tanquam servum post se traheret, ipse asello, qui pater erat, insidens. His verbis permotus, filium asello secum superimposuit. Hoc pacto iter sequens, interrogatus inde ab aliis, an suus esset asellus, cum annuisset, castigatus est verbis, quod ejus tanquam alieni nullam curam haberet, minime apti ad tantum onus, cum satis unus ad ferendum esse debuisset. Hic homo perturbatus tot variis sententiis, cum neque vacuo asello, neque ambobus, neque altero superimpositis absque calumnia progredi posset, tandem asellum pedibus junctis ligavit, atque baculo suspensum, suo filiique collo superpositum, ad mercatum deferre coepit. Omnibus propter novitatem spectaculi ad risum effusis, ac stultitiam amborum, maxime vero patris, increpantibus, indignatus ille, supra ripam fluminis consistens, ligatum asinum in flumen dejecit, atque ita amisso asino domum rediit. Ita bonus vir, dum omnibus parere cupit, nemini satisfaciens, asellum perdidit.

116. De Viro Qui Suae Uxori Mortuum Se Ostendit

In Montevarchio oppido nobis propinquo, hortulanus mihi notus cum semel, uxore juvene, quae pannos lotum ierat, absente, ex horto domum revertisset, cupiens quid mulier, se mortuo, dictura, et quemadmodum se habitura esset audire, se in aula ad terram mortuo similis resupinus prostravit. Uxor, cum domum onerata linteis venisset, invento mortuo, prout credebat, marito, dubitans haerebat animo, statimne viri mortem lamentaretur, an prius (jejuna enim meridiem usque permanserat) comederet. Fame urgente, cibum capere decrevit, et frusto succidiae super prunas imposito perpropere comedit, nihil prae festinatione potans. Cum sitiret nimium propter carnes salitas, sumpto urceolo, scalas coepit descendere, ut vinum ex cellario hauriret. Superveniente ex improviso vicina, ignis petendi gratia, cum subito scalas ascendisset, statim mulier, abjecto urceolo, sitibunda, veluti tunc repente vir exhalasset animam, exclamare coepit, et mortem ejus multis verbis plangere. Supervenere ad ululatum ploratumque vicinia omnis, viri ac mulieres, ob mortem tam repentinam. Jacebat enim vir, atque ita spiritum continebat clausis oculis, ut omnino expirasse videretur. Tandem cum visum ei esset satis ludorum dedisse, vociferante muliere, ac saepius dicente: ‘Mi vir, quomodo nunc faciam?’ Ille, apertis oculis: ‘Male,’ inquit, ‘uxor mea, nisi e vestigio potum vadas.’ Ex lacrimis ad risum omnes conversi sunt, audita praesertim fabula et causa sitis.

119. De Servo Oblivioso Ex Pondere Defatigato

Robertus ex Albiciorum familia, vir doctus et perhumanus, habebat famulum quemdam insulsum, obliviosum, et ingenio tardo, quem ille magis humanitatis quam utilitatis causa domi nutriebat. Hunc aliquando cum certis mandatis misit ad amicum suum, Degum nomine, qui habitabat prope Trinitatis pontem; ad quem cum accessisset, rogatus, quidnam a patrono afferret novi, ille oblitus patroni verborum, veluti stupidus ac cogitabundus, quid diceret haesitabat. Conspecta hominis, quem probe noverat, taciturnitate, statim: ‘Scio,’ inquit, ‘quid velis,’ et ostenso pergrandi lapideo mortario: ‘Cape hoc,’ ait, ‘et ad patronum tuum, nam id postulat, quamprimum feras.’ Hunc Robertus mortarium humeris ferentem a longe cum aspexisset, cogitans, quod erat id ad puniendam famuli oblivionem factum, cum appropinquasset: ‘Malum tibi, insulse,’ ait, ‘qui non recte verba mea percepisti. Redi e vestigio, nam tam grande nolo, et minusculum porta.’ Ille sudans ac pondere fessus, cum se errasse fateretur, ad amicum reversus, aliud quoddam tertio reportavit. Hoc pacto insulsitas hominis est multata.

Advertisements

Single Post Navigation

Leave a Reply

Fill in your details below or click an icon to log in:

WordPress.com Logo

You are commenting using your WordPress.com account. Log Out / Change )

Twitter picture

You are commenting using your Twitter account. Log Out / Change )

Facebook photo

You are commenting using your Facebook account. Log Out / Change )

Google+ photo

You are commenting using your Google+ account. Log Out / Change )

Connecting to %s

%d bloggers like this: